라틴어 문장 검색

omnia denique, quae probation tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem, narratione delibabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 144:2)
Magni, milli crede, et supra humanos errores eminentis viri est nihil ex suo tempore delibari sinere, et ideo eius vita longissima est, quia, quantumcumque patuit, totum ipsi vacavit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 37:1)
Liberque non ob licentiam linguae dictus est inventor vini, sed quia liberat servitio curarum animum et adserit vegetatque et audaciorem in omnis conatus facit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:6)
ceterum si caritatis tuae morem pristino colloquiorum cursui reddis, et nos vetustae loquacitatis orbitas recurremus, praeter haec avide praevio Christo, sicubi locorum 1 fueritis, modo redux patronus indulgeat, advolaturi, ut rebus amicitia vegetetur, quae verbis infrequentata torpuerat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:4)
nos cum caterva scholasticorum lusimus abunde, quantum 4 membra torpore statarii laboris hebetata cursu salubri vegetarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 6:2)
Nobis vero semel homicidio interdicto etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in hominem delibatur, dissolvere non licet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 7:3)
nec satis constat cur primus ac potissimus ad novum delibandum honorem sit habitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 148:1)
sicque per operationem vegetandi ac sentiendi singulis membris tota insit ut singula vegetet, et in singulis sentiat, ita Deus non solum in omnibus locis, verum etiam in rebus singulis per aliquam suae potentiae efficaciam semper esse dicendus est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION