라틴어 문장 검색

utrum scilicet amator qui ad aliam accessit feminam, non tamen ipsam amandi vel priorem deserendi affectu, debeat amoris amissione puniri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 48:4)
Credo tamen coamanti licere, si velit, delinquentis excessibus indulgere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 49:5)
Et iste quoque meretur superiori sententia condemnari, nisi forte poenitudo spontanea delicti et secura omnimoda fidei confirmatio delinquentis animum mitigent coamantis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 51:2)
Quamvis enim mulier talia concedendo manifeste in amore delinquit, eius tamen excessus amatoris non potest excusare malitiam aut obumbrare delictum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 4:5)
et hoc quidem Campaniae comitissam ex quibusdam suis dictis sensisse cognovimus, quod idem eam credimus retulisse, quia illius qui meretricem venatur voluit turpedinem denotare et ipsius punire scientiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 16:2)
Magis enim Deo placet qui opportunitate non utitur concessa peccandi, quam cui delinquendi non est attributa potestas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:6)
Odit namque Deus et utroque iussit testamento puniri, quos extra nuptiales actus agnoscit Veneris operibus obligari vel quocunque voluptatis genere detineri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:3)
Sed et magis sapientes viri, postquam in amore delinquunt, luxuriae contemnere solent excessus, quam qui modica sunt scientia fulti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:4)
cui confiteri non timeas si quid deliqueris;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:14)
Sanctus propheta David, cum de iure amicitiae cognationi Ionathae debuerat pepercisse, audiens tamen a Domino, propter Saul et domum eius et sanguinem, quia occiderat gabaonitas, populum fame tribus annis iugiter laborasse, septem viros de cognatione eius, gabaonitis tradidit puniendos.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:1)
Cum enim quidquid ipse deliquerit, ita redundet in amicum, ut non solum intra se erubescat et doleat, sed etiam his qui videt vel audit, sibi ac si ipse peccasset, improperet;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:8)
Neque enim si quis amicus constitutus in plebe deliquerit, subito et palam obiurgandus est;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:20)
Pristina sic operum peccata repensat in uno, Vt quod deliquit alias cumpenset in isto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:3)
Asperat illa manum scutica qua punit abusus Quos de more suo puerilis combibit etas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:7)
Mali enim cognitio, expediens est cautela, quae culpabili nota inverecundiae cauteriatos puniat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION