라틴어 문장 검색

inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
tu tribus gemmis diadema pulchrum offeres Christo, genetrix piorum Tarraco, intexit cui Fructuosus sutile vinclum, nomen hoc gemmae strophio inligatae est;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.5)
Prima hominis facies et pulchro pectore virgo pube tenus, postrema immani corpore pristis, delphinum caudas utero commissa luporum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:25)
haud alio Teucrum nati vestigia cursu impediunt texuntque fugas et proelia ludo, delphinum similes, qui per maria umida nando Carpathium Libycumque secant, [luduntque per undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:7)
Gemuit sub pondere cymba sutilis, et multam accepit rimosa paludem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:21)
" Et sua quaeque continuo puppes abrumpunt vincula ripis delphinumque modo demersis aequora rostris ima petunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:8)
Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum corpora constiterant contra, quos fida crearat una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo balteus et laterum iuncturas fibula mordet egregium forma iuvenem et fulgentibus armis transadigit costas fulvaque effundit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:10)
qui variare cupit rem prodigialiter unam, delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:18)
et Caelius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum, hic subsecutus quomodo transient, utrum rate an piscatorio navigio, nemo sciebat, Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, in delphino sedisse et sic tanquam Ariona transvectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 150:1)
Nam ut ait Vergilius noster in Scylla Prima hominis facies et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix Delphinum caudas utero commissa luporum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 9:2)
sed tibi subsidio delphinum currere vidi, qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a6)
dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, Indica Nysaeis arma fugata choris, vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, Pentheos in triplicis funera rapta greges, curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas in vada pampinea desiluisse rate, et tibi per mediam bene olentia flumina Diam, unde tuum potant Naxia turba merum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1712)
Auxerat Augustus naturae lege Severus divorum numerum, quem mox Oenotria casum vidit ut aerei de rupibus Appennini, pergit caerulei vitreas ad Thybridis aedes, non galea conclusa genas (nec sutilis illi circulus inpactis loricam texuit hamis), sed nudata caput;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 142)
paterae, scyphi, lebetes socient Falerna nardo tripodasque cantharosque rosa sutilis coronet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:19)
ipsa suum genetrix curvo delphine vagantem abripuit frenis gremioque Palaemona pressit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권37)

SEARCH

MENU NAVIGATION