라틴어 문장 검색

eoque strages hominum minor, delubra deum et porticus amoenitati dicatae latius procidere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장4)
sed vetustissima religione, quod Servius Tullius Lunae et magna ara fanumque quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat, aedesque Statoris Iovis vota Romulo Numaeque regia et delubrum Vestae cum Penatibus populi Romani exusta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 41장2)
ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장5)
Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exequiarum, quod primum indicium mali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장1)
detur hoc inlustrium virorum posteritati, ut quo modo exequiis a promisca sepultura separantur, ita in traditione supremorum accipiant habeantque propriam memoriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장5)
et urbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장9)
Sed miles, plenis castris et redundante multitudine, in porticibus aut delubris et urbe tota vagus, non principia noscere, non servare vigilias neque labore firmari:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장1)
ratio cunctandi, ne asperatus proelio miles non populo, non senatui, ne templis quidem ac delubris deorum consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장2)
ab eo contracti haruspices monuere ut reliquiae prioris delubri in paludes aveherentur, templum isdem vestigiis sisteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장2)
silens agmen et velut longae exequiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장11)
muri Hierosolymorum diruti, delubrum mansit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장4)
apertae repente delubri fores et audita maior humana vox excedere deos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장3)
alii, exequiarum die ponendos anulos aureos ferreosque sumendos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:4)
quorundam illustrium exequias usque ad rogum frequentauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 1:3)
quare uixdum mense transacto, neque diei neque temporis ratione habita, ac iam uespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita ut erat in ueste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos uicos, strictum Diui Iuli[i] gladium tenens detractum delubro Martis atque in prima gratulatione porrectum sibi a quodam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 8장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION