라틴어 문장 검색

ubi portitor aera recepit, obserat herbosos lurida porta rogos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 117)
post caute Laconum marmoris herbosi radians interviret ordo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 17)
"cedat puniceo pretiosus livor in antro Synnados, et Nomadum qui portat eburnea saxa collis et herbosis quae vernant marmora venis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem69)
lacus ipse, qua dexter, incisus flexuosus nemorosusque, qua laevus, patens herbosus aequalis, aequor ab Africo viride per litus, quia in undam fronde porrecta ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit, huiusmodi colorem ab oriente par silvarum corona continuat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:1)
ipsa, pro dolor, videas armenta non modo semipatentibus iacere vestibulis sed etiam herbosa viridantium altarium latera depasci.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 8:2)
Mamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:10)
Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.5)
sed tunc pascebant herbosa Palatia uaccae et stabant humiles in Iouis arce casae.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 514)
delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta - iam enim maturae erant segetes - profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis, quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur, positis improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 19:2)
quod maturi erat circa, demessum et convectum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 299:3)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
demessis circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra movent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 711:1)
et Romani demessis Crannonis segetibus in Phalannaeum agrum transeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 716:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION