라틴어 문장 검색

Neque ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장293)
Ubi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos inponi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장56)
veratrum quoque ad id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in auem demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장116)
Si non est secutus aliudve animal est, specillum lana involutum in resina quam glutinosissima maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique vertendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장125)
involvendumque lana specillum est, et in eo medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab inferiore parte leniter deligandum, Idque per hiemem et ver bis die, per aestatem et autumnum ter die fieri debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장15)
Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장9)
Sed id tamen involutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente servato dolorem levat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장38)
tum in pelvem candentes silices demitti, sic ut aqua tegantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장41)
XI, 2), demittendumque id inter dentem et gingivam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장9)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia devoret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장14)
Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장82)
4 Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장1)
— Igitur si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장3)
Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur quo extenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장40)
Si intus aliqua procedet, quo ferrum tuto pervenire non poterit, collyrium demittendum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장48)

SEARCH

MENU NAVIGATION