라틴어 문장 검색

In hoc vitio multum ambulare, multum exerceri, lavari saepe, ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 64:5)
clipeus nos protegat idem unaque pro gemino desudet cardine virtus."
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:343)
non, si perfida nacti penetrabile tempus inrupere Getae, nostras dum Raetia vires occupat atque alio desudant Marte cohortes, idcirco spes omnis abit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:95)
ne vos longe sermone petito demorer, exemplum veteris cognoscite facti:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:146)
gemmatis alii per totum balsama tectum effudere cadis, duro quae saucius ungue Niliacus pingui desudat vulnere cortex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae69)
te quoque naturae sacris mundique vacantem, emeritum pridem desudatisque remotum iudiciis eadem rursum complexa potestas evehit et reducem notis imponit habenis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:5)
ac velut infecto morbus crudescere caelo incipiens primos pecudum depascitur artus, mox populos urbesque rapit ventisque perustis corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:160)
Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,studiosos non demorari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 31:1)
iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장2)
ille nihil demoratus exsurgit et omnia simul properantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장3)
"Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:4)
Magister egregius contemnit viros, fratres despicit et in unius mulierculae secreta eruditione desudat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:37)
a tempore 'satis una superque', ab invitis diis 'iam pridem invisus diis et inutilis annos demoror'. sic quidem et illud colligitur, an debilis patriae superare debeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6389)
annos demoror quasi festinantes diu vivendo detineo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6472)
surgens flans, ut et fando surgentes demoror austros:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1301)

SEARCH

MENU NAVIGATION