라틴어 문장 검색

Et misit, qui sedebat supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra.
그러자 구름 위에 앉아 계신 분이 땅 위로 낫을 휘두르시어 땅의 곡식을 수확하셨습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 14장16)
Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam.
또 다른 천사가 하늘에 있는 성전에서 나왔는데, 그도 날카로운 낫을 들고 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 14장17)
Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum.
그러자 그 천사가 땅 위로 낫을 휘둘러 땅의 포도를 거두어들이고서는, 하느님 분노의 큰 포도 확에다 던져 넣었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 14장19)
Et vidi angelum descen dentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua.
나는 또 한 천사가 하늘에서 내려오는 것을 보았습니다. 그는 지하의 열쇠와 큰 사슬을 손에 들고 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 20장1)
ōlim pauper erat, quī parātus fuit quadrantem dē stercore dentibus tollere.
한때는 똥에서 이로 동전을 건져낼 준비가 됐던 가난한 사람이었지. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia23)
At ille stultus, dum vult vocem ostendere, Emisit lato ore caseum, quem celeriter Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
하지만 어리석은 그 까마귀는, 자신의 목소리를 자랑하고싶어서, 입을 넓게 벌려 치즈를 떨어뜨렸고, 교활한 여우는 재빠르게 탐욕스러운 이빨로 그것을 낚아챘다. (파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.6)
Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum, dens rupis hinc ex una parte et dens rupis illinc ex altera parte: nomen uni Boses et nomen alteri Sene;
요나탄이 필리스티아인들의 전초 부대로 건너가려고 했던 길목 양쪽에는 절벽이 있었는데, 하나는 보체츠라 하고 다른 하나는 센네라고 하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장4)
Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: " Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius ".
또 다른 천사가 제단에서 나왔는데, 그는 불에 대한 권한을 지닌 천사였습니다. 그가 날카로운 낫을 든 천사에게 큰 소리로 외쳤습니다. “그 날카로운 낫을 대어 땅의 포도나무에서 포도송이들을 거두어들이십시오. 포도가 다 익었습니다.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 14장18)
Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.
그가 자기 남종의 이나 여종의 이를 부러뜨렸어도, 이 대신 그를 자유로운 몸으로 내보내야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 21장27)
Quid dentem dente iuvabit Rodere?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, II3)
" Pontanus vero hoc audiens quod iuvenis gladio transitum postulabat, coepit fremere dentibus et magno furore versari, et ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:5)
O quam mirabile debet cunctis illud sapere bonum, quod viventibus poenam sine intermissione promittit et morientibus cruciatus minatur aeternos, illamque amantibus universis spondet hereditatem, quam in tenebris exterioribus sitam evangelica scriptura demonstrat, ubi scilicet fletus et stridor dentium erit!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 11:2)
Huc turba infelix agitur, turpisque videri Infrendet dentes, et rugis contrahat ora.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:3)
Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)
"Dens putridus, inquit, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae" (Prov.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION