라틴어 문장 검색

Qui tripertitus navigabilis per omnes est rivos, insulasque circumfluens, et arva cultorum industria diligentius rigans, vomeri et gignendis arbustis habilia facit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 25:3)
Ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures, et emporia densa, et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitude perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 46:1)
Nec ideo tamen stivam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes, ubi solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis habilibus ad plantandum, et marinis mercibus plerique sustentantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 51:1)
Cupientes enim velut coitum quendam, humores ex lunari aspergine capiunt, densius oscitando.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 85:3)
Et duarum incolae civitatum, quas amnes amplexi faciunt insulas, parva sui fiducia trepidi, ad Ctesiphontis moenia se contulerunt, pars per silvarum densa, alii per paludes vicinas, alveis arborum cavatarum invecti, ad unicum auxilium et potissimum itineris longi, quod supererat, dilabuntur, ulteriora petituri terrarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 8:1)
Vallum tamen sudibus densis et fossarum altitudine cautius deinde struebatur, cum a vicina iam Ctesiphonte, repentini excursus et alia formidarentur occulta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 12:2)
Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum turmas, ita confertas, ut lamminis cohaerenter aptati corporum flexus, splendore praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis crudis gestantes densius se commovebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 8:1)
Vicit sententia melior, cuius utilitate princeps sollertissimus approbata, Arintheum cum manu peditum expedita, ad populandas regiones circumsitas misit, armentis laetas et frugibus, hostes pari persecuturum industria, quos dispalatos nuper densi tramites et latebrae texere notissimae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 2:1)
Sedit tamen sententia, ut omni spe meliorum succisa, Corduenam arriperemus, et sextum decimum Kalendas Iulias promotis iam signis, progresso imperatore cum lucis exordio, fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quorum multitudo in tractibus est illis innumera, ideo simul incedens, ut constipatione densa feroces leonum frustrentur assultus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 5:1)
Erant autem omnes catervae ferratae, ita per singula membra densis lamminis tectae, ut iuncturae rigentes compagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra, ita capitibus diligenter , ut corporibus solidis, ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas, et orbibus oculorum affixas, parcius visitur, vel per supremitates narium angusti spiritus emittuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 12:1)
Scintillas quidam putant ab aetherio candentes vigore, parumque porrectius tendere sufficientes, exstingui, vel certe radiorum flammas iniectas nubibus densis, acri scintillare contactu, aut cum lumen aliquod cohaeserit nubi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 6:1)
Super imperatore vero creando, caute reticeo, ne per imprudentiam dignum praeteream, aut nominatum quem habilem reor, anteposito forsitan alio, ad discrimen ultimum trudam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 19:2)
Discissique studiis turbulentis, Arintheus et Victor, et e palatio Constanti residui, de parte sua quendam habilem scrutabantur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 2:1)
Electique sunt ad id negotium habiles, qui maxima prae ceteris flumina transmeare in regionibus genuinis a prima pueritia sunt instituti, et cum latendi copiam nocturna quies daret, tamquam e transenna simul emissi, spe citius ripas occupavere contrarias, Persarumque conculcatis pluribus et truncatis, quos loca servare dispositos, securitas placido vinxerat somno, efficacis audaciae signum, elatis manibus contortisque sagulis, ostendebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 14:1)
Constabat enim orbem eoum in dicionem potuisse transire Persidis, ni illi haec civitas habili situ, et moenium magnitudine, restitisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION