라틴어 문장 검색

Internuntium, puto, illum sollicitatoris arripi et denudari iussit, flagella et uerbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi uix inbecillitatem muliebris manus continuit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 4:3)
Gladiatores quoque ars tuetur, ira denudat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:1)
Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 17:1)
nam et multa incidunt, quae invitos denudent, et, ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen iucunda vita aut secura est semper sub persona viventium.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 145:4)
denudat artus durus atque ossa amputat;
(세네카, Thyestes 779:1)
Audisti consilium tuorum consiliatorum qui sunt impii et falaces, nec facis vindictam filii tui qui quesivit denudare vestes patris.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 2:2)
iamque decus galeae, iam spicula saeva ligabat ductor et ad lituos hilarem intrepidumque tubarum prospiciebat equum, subito cum apparuit ingens mater, et ipse metu famulumque expalluit omnis coetus, et oblatam retro dedit armiger hastam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권164)
denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, virgasque eis quibus proditorem agerent in urbem verberantes dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 314:1)
cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis denudantes iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras unde receptum ad paenitendum non haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 135:1)
"P. Nasica, egregius adulescens, ex omnibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denudavit mihi suum consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 485:1)
Galba nitens et integrum denudet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 487:2)
Viden ut expalluit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 347)

SEARCH

MENU NAVIGATION