라틴어 문장 검색

Inde fere scelerum causae, nec plura venena miscuit aut ferro grassatur saepius ullum humanae mentis vitium quam saeva cupido inmodici census, nam dives qui fieri vult, et cito vult fieri;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV60)
Denique saepe hominem paulatim cernimus ire et membratim vitalem deperdere sensum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:12)
Ex his omnibus voluptas, quae inmodice capitur, ea turpis atque inproba est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 11:1)
Hoc miratus supra modum Virgilius inmodice est usus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 35:1)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII8)
Differat hoc, patrios optat qui vincere census Atriaque inmodicis artat imaginibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC3)
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet, Ponitur in cavea mortua pica mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LX5)
Imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, C2)
Inmodicis brevis est aetas et rara senectus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXIX5)
Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae Et properet caesum saepe redire nemus, Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVIII1)
Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII2)
quo facto per noctem stricto gladio eius ingressus cubiculum cum Aethiope, hac arte egit ut secum coiret, dicens 'nisi mecum concubueris, Aethiopem tecum interimo, tamquam in adulterio deprehenderim'. timens itaque Lucretia ne castitatis amore famam deperderet, quippe quam sine purgatione futuram esse cernebat, invita turpibus imperiis paruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6466)
quod quamquamn scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 1:3)
habet enim nihil quod in offensione deperdat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION