라틴어 문장 검색

Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus et calentibus adhuc rhetorum studiis atque doctrinis quaedam scolastico flore depinximus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:3)
Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:2)
Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus et auribus perforatis Rubri Maris pretiosissima grana suspendere, flagrare mure, et tandem dominatu virorum se caruisse laetentur quaerantque alios, non quibus iuxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:16)
Hunc Osirin Aegyptii ut solem esse adserant, quotiens hieroglyphicis litteris suis exprimere volunt, insculpunt sceptrum inque eo speciem oculi exprimunt, et hoc signo Osirin monstrant, significantes hunc deum solem esse regalique potestate sublimem cuncta despicere, quia solem Iovis oculum appellat antiquitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 12:1)
Sed et tota Daretis fatigatio habitu depingitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 2:1)
Homerus magnitudinem corporum alto latoque dimensus est et verborum ambitu membra depinxit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:1)
qui cum nefas esse sanciret deorum formas insculpi anulis, eo usque processit ut et cur in hoc digito vel in hac manu gestaretur anulus non taceret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 11:3)
Postea, inquit, usus luxuriantis aetatis signaturas pretiosis gemmis coepit insculpere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 13:1)
318 Depingitur ea regio fabulosa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권27)
quodcumque vetustis Insculptum est adytis, profer, noscique volentes Prode deos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:42)
Depingitur ornatus et forma Cleopatrae, luxusque in convivio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권10)
ex ordine hoc loco ostendit omnem pugnam esse depictam, sed haec tantum dicit quae aut Diomedes gessit aut Achilles:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4561)
totum vulgata per orbem quia Europa intulit, Asia passa est, Africa iam depingit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4571)
qui enim bella depingunt, et virtutem diligunt et miseratione tanguntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4613)
caelataque in auro insculpta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6402)

SEARCH

MENU NAVIGATION