라틴어 문장 검색

Ad primam novorum motuum famam Caesar a Brundisio traiecerat, ut venienti bello occurreret, positisque castris in Epiro omne litus Actiacum, Leucada insulam montemque Leucaten et Ambracii sinus cornua infesta classe succinxerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 4:1)
ne forte ex homine et veterino semine equorum confieri credas Centauros posse neque esse, aut rapidis canibus succinctas semimarinis corporibus Scyllas et cetera de genere horum, inter se quorum discordia membra videmus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:6)
Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 2:1)
qui contra sentiunt aestimatu aetatis quae legem secuta est vera depromunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 31:2)
— Quam fama secuta est, Candida succinctam latrantibus inguina monstris.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 10:5)
Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:3)
Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat Succinctus trabea.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:3)
Si enim nihil deesse concedimus, restat ut fit lituo et trabea succinctus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:4)
nec video qualiter lituo possit succinctus videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:6)
Turba minor ritu sequitur succincta Gabino, Vestalemque chorum ducit vittata sacerdos, Troianam soli cui fas vidisse Minervam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:39)
Impatiensque diu non grati victima sacri, Cornua succincti premerent cum torva ministri, Deposito victum praebebat poplite collum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:48)
Hac luce cruenta Effectum, ut Latios non horreat India fasces, Nec vetitos errare Dahas in moenia ducat, Sarmaticumque premat succinctus consul aratrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:59)
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I2)
Tu spectas hiemem succincti lentus amici - Pro scelus!
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVI2)
Inguina succinctus nigra tibi servos aluta Stat, quotiens calidis tota foveris aquis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION