라틴어 문장 검색

perit magnanimitas, quae non potest eminere, nisi omnia velut minuta contempsit, quae pro maximis volgus optat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 13:2)
Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:4)
Decet magnanimitas quemlibet mortalem, etiam illum, infra quem nihil est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 27:2)
Haec tamen magnanimitas in bona fortuna laxiorem locum habet meliusque in tribunali quam in plano conspicitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 27:4)
Praeterea cum magnam partem contumeliarum superbi insolentesque faciant et male felicitatem ferentes, habet quo istum affectum inflatum respuat, pulcherrimam virtutem omnium, magnanimitatem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 58:1)
o philosophi magnanimitatem, qui de tali exitu suo etiam iocabatur!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION