라틴어 문장 검색

Erat et alia turris, in qua apostatae et praevaricatores fidei ex Provincia de comitatu Reymundi ad defensionem positi resistebant, qui ligno Dominico, quod rex a Jerusalem detulerat ad protegendum populum Dei, deridentes illudebant, et sibi contrario crucem facientes et in culmine ejusdem turris figentes, sputo et urina ipsi insipientes et maligni inhonorare praesumebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:3)
Thesauri miri et inauditi illic capti sunt, quos rex [0697C] liberali manu militibus longa nunc indigentia oppressis benigne largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:1)
ubi necessariarum rerum copiam inauditam repererunt in vino, frumento, oleo et hordeo, in carne et piscibus, in omnibus quae vesci possunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:9)
In anno secundo regni Baldewini de Burg, novi regis Jerusalem, principis Rohas civitatis, quidam Sarraceni de regno Arabiae, quidam etiam de gente Idumaeorum, quos moderni Bidumos vocant, armenta [0714A] camerorum super triginta millia, boum centum millia, greges ovium et caprarum inaudita millia de terra et regione sua educentes, et ad pascua cogentes in latere regni Damascenorum, illuc prosecuti sunt herbarum copiam, licentia et consensu principis terrae Damasci, pro pacto byzantiorum, quod ipse dominus terrae ab eis accepturus erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:1)
Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam, Exemplo simili ne te derideat alter.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 19:1)
recens dolor libenter ad se consolatorem inducit, inveteratusvero deridetur, nec inmerito:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 78:11)
Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam, Exemplo simili ne te derideat alter.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 20:1)
Deridens alios non inderisus abibis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 47:1)
recens dolor libenter ad se consolationeminducit, inveteratus vero deridetur, nec immerito:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:32)
Et quidam ex nostris illum senemsicut vos vestrum antea deriserunt et per vadum iter aggressi sunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:9)
Talibus dictis deriso rustico avis in nemorisavia devolavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:44)
et qua ratione in persona Cham patrem deridentis intelligendum improbos omnes, si bonos viros in culpam incidisse contingat, exsultare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 1:2)
Agens inter haec apud Agrippinam Silvanus, assiduisque suorum comperiens nuntiis, quae Apodemius in labem suarum ageret fortunarum, et sciens animum tenerum versabilis principis, timensque ne trucidaretur absens et inauditus, in difficultate positus maxima, barbaricae se fidei committere cogitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 15:1)
ab invidis deridetur, segnisque et timidus appellatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장3)
Nascuntur huius modi saepe portenta, indicantia rerum variarum eventus, quae quoniam non expiantur, ut apud veteres publice, inaudita praetereunt et incognita.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION