라틴어 문장 검색

estne quisquam ita desipiens, qui credat exaratum esse - deum dicam an hominem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 74:3)
atque hanc quidem ille causam sibi ait non attingendae rei publicae fuisse, quod, cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute, cumque eum nec persuadendo nec cogendo regi posse vidisset, cum persuaderi posse diffideret, cogi fas esse non arbitraretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 21:4)
mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi ad consulendum, capesseremne rem publicam, implicatus tenebar, sed laetatus tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et mihi utilia et cuivis bono recta defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 21:5)
in quo cum obiurgarer, quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam E/go voluptatem a/nimi nimiam - .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 9 2:7)
neque enim eram tam desipiens, ut privatae rei causa legari putarem, qui et tibi non privato et pro re non privata sua, sed publica, non in privato, sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, ut gratias agerent, mittebantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 4:6)
memini cum mihi desipere videbare, quod cum istis potius viveres quam nobiscum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 28 1:1)
cum enim tuus iste Stoicus sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles qui ilium desipere dicat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 160:2)
cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos arbitrantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:5)
Quod sensit simul Derisor potius quam deridendus senex, Arcum retensum posuit in media via:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, De lusu et severitate.2)
dulce est desipere in loco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 1210)
ut, qui conducti plorant in funere, dicunt et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic derisor vero plus laudatore movetur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:8)
alter in obsequium plus aequo pronus et imi derisor lecti sic nutum divitis horret, sic iterat voces et verba cadentia tollit, ut puerum saevo credas dictata magistro reddere vel partis mimum tractare secundas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 182)
Quod si non odio peccantis desipit augur, carus eris Romae, donec te deserat aetas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 208)
nunc accipe, quare desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen insano posuere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:3)
Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION