라틴어 문장 검색

Itaque ut armari solebat elatus, in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur, figmenta vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant, saltando, et cantando tristia quaedam genera naeniarum, regium iuvenem lamentantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 10:2)
Ventorum enim turbo exortus, pluresque vertigines concitans, ita confuderat omnia, ut tabernacula multa conscinderentur, et supini plerique milites sternerentur vel proni, venti spiritu stabilitatem vestigii subvertente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 11:2)
Cum enim (ut saepe) discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris, latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum immani fragore protraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 19:2)
Quibus insidentes magistri, manubriatos cultros dexteris manibus illigatos gestabant, acceptae apud Nisibin memores cladis, et si ferociens animal, vires exsuperasset regentis, ne reversum per suos (ut acciderat) collisam sterneret plebem, venam quae caput a cervice disterminat, ictu maximo terebrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 15:1)
Dein legiones Ioviorum atque Victorum, laborantibus suis ferentes auxilium, elephantos duo straverunt cum hostium plebe non parva, et in laevo proelio viri periere fortissimi, Iulianus et Macrobius et Maximus, legionum tribuni, quae primas exercitus obtinebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 3:1)
Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac semper indomitas, vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti destinatione repressit, Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope amnem Hebrum a celsis Odrysarum montibus defluentem, superatas proelio stravit, post quos residui ab Appio Claudio pro consule sunt infesta concertatione deleti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 10:1)
Qui quoniam suscepti lenius pollicitique victui congrua militibus (ut praeceptum est), laeta rettulere responsa et pacem, missis muneribus, Maurus ipse fidentius ad Romanum perrexerat ducem, equo insidens apto ad ancipitis casus, cumque prope venisset, fulgore signorum et terribili vultu Theodosi praestrictus, iumento desiluit, curvataque cervice humi paene affixus, temeritatem suam flebiliter incusabat, pacem obsecrando cum venia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 15:2)
Unde residui, tumore iam deflagrante, metuentes ne idem dux virtutis (ut apparuit) expeditae, in primo finium aditu, incursantes cuneos sterneret aut fugaret, vel insidias per silvarum locaret occulta, post multos perrumpendi conatus subinde temptatos in cassum, abiecta pugnandi fiducia, concessionem petivere praeteritorum et veniam, victique ad tempus, indultae foederibus pacis nihil egere contrarium, eo maxime timore perculsi, quod ad tutelam Illyrici Gallicani militis validum accesserat robur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 16:1)
Proinde horrifico adversum fragore terrente, ubi primum apud Argentariam signo per cornicines dato, concurri est coeptum, sagittarum verrutorumque missilium pulsibus crebriores hinc indeque sternebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 8:1)
Contra Gothi reputantes difficiles Martis eventus, anxiique cum sterni et sauciari cernerent fortiores, et particulatim vires suas convelli, astutum iniere consilium, quod ipsa indicante Iustitia publicatum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 7:1)
cogitans quem de ipsis faceret post se imperatorem, quodam die iussit eos secum prandere, et intra palatium post prandium meridiari, et singula lecta eis sterni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 1:2)
Tantique ibi viri fortes per contentiones malas et improvidentia debellati sunt, quanti potuissent per bonam concordiam et salubre consilium multa milia sternere contradictorum paganorum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 123)
ut ait Lucilius, tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem interea conspicantur ex principalibus uiris nobilem hominem, bene consultum, bene cognitum, quanquam oppido festinent, tamen honoris eius gratia cohibent cursum, releuant gradum, retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem uerberando equo gestant, eam uirgam in laeuam manum transferunt itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, si diutule ille quippiam percontetur, ambulant diutule et fabulantur, denique quantumuis morae in officio libenter insumunt.
(아풀레이우스, 플로리다 21:4)
Postquam ardua montium et lubrica vallium et roscida caespitum et glebosa camporum emensi, me equo indigena peralbo vehens eo quoque admodum fesso, ut ipse etiam fatigationem sedentariam incessus vegetatione discuterem, in pedes desilio, equi sudorem a fronte curiose exfrico, aures remulceo, frenos detraho, in gradum lenem sensim proveho, quoad lassitudinis incommodum alui solitum ac naturale praesidium eliquaret.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:2)
Verrit, sternit, coquit, tucceta concinnat, apponit scitule, sed praecipui poculis crebris grandibusque singulos ingurgitat.
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION