라틴어 문장 검색

in obscenum se vertere hoc est 'latices nigrescere sacros'. et quidam 'nigrescere' et 'vertere' ideo incertum tempus positum volunt, ut ostendant non vere vertisse se, quod contra naturam est, sed verti a Didone visa, ut visaeque canes ululare per umbram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4551)
Ennius contra carinantes verba atque obscena profatus, alibi neque me decet hanc carinantibus edere chartis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 36110)
digna atque indigna relatu 'indigna', id est turpia et obscena, ut dici solet 'fanda et nefanda'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5921)
obscenae volucres invidiose dixit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8761)
aut certe quia Alexander Macedo dicitur obscenos omnes de exercitu suo segregatos illic condidisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 576)
nam proprie robigo est, ut Varro dicit, vi- tium obscenae libidinis, quod ulcus vocatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1515)
orchades a graeca etymologia, sed obscena, id est a testiculis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 861)
de hoc Horatius "nam fures dextra coercet obscenoque ruber por- rectus ab inguine palus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1114)
"aut cui testa sunt obscena demessa, quo modo deum violat qui hoc modo placat, cum si eunuchos deus vellet, posset procreare, non facere?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:27)
"Quis non intellegat male sanos et vanae et perditae mentis in ista desipere et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:28)
"Haec tamen Aegyptia quondam nunc et sacra Romana sunt, ut desipias Isidis ad hirundinem et sistrum et adsparsis membris inanem tui Serapidis sive Osiridis tumulum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:6)
nam interdum nimis etiam novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena voluptate capiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:3)
at cum tuis cum disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de quibus ab Epicuro saepissime dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 88:8)
tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:1)
non arbitror te velle similem esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri vocum, quibus ille testatur se intellegere quidem ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et obscenis voluptatibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 111:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION