라틴어 문장 검색

Mulier enim neminem confidit amicum et quemlibet credit penitus deceptorem, et ideo ipsa semper in deceptionis animo perseverat et cuncta quae loquitur in duplicitate cordis enarrat et mentis plica fatetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:12)
Nassovi secura tui, desiste tumentes Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque Objurgare notos, tardamque requirere puppim:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:1)
Stabilis enim debet esse amicitia, et quamdam aeternitatis speciem praeferre, semper perseverans in affectu.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:6)
Ergo consilii super hiis libramina ferre Nescio, non ualeo, dubito, desisto, retardor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:29)
Quas cum saepe suscitando puella crebro vivere [0439D] faciebat, tamen in scripturae proposito, imagines perseverare non poterant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:4)
et procul dubio inter martyres Christi in aula coeli noveris esse computatos, ascriptos et feliciter coronatos quicunque in hac via morte praeoccupati fuerint, qui in nomine Jesu exsules facti, puro et integro corde in dilectione Dei perseveraverint, et sine avaritia, furto, adulterio, fornicatione se continuerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:13)
In hac itaque intentione comite perseverante et multa arte discessionem confratrum avertente, quadam die dux Godefridus, Robertus Flandrensis, Tankradus etiam cum universis sequacibus suis, igne castris suis immisso, profecti sunt ab obsidione Archas, pluribus adjunctis sibi de comitatu Reymundi, qui diutino taedio fatigati, inviti apud Archas remorabantur, praecipue ob desiderium semper eundi Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:1)
Quos Galli fortiter insecuti lanceis et gladiis, cum ipsis fugitivis pariter portas palatii ingrediuntur, et in nimia gentilium occisione perseverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 40:3)
Turcis usquequaque nocere non desistebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:13)
Unde dicitur, non quiinceperit, sed qui perseveravit aptus regno Dei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 56:2)
Et si forte filii vel alii amici tui correctiones et ammonitiones tuasrecipere nolunt, non tamen desistas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:4)
Unde Cato dixit, Cum moneas aliquem nec se velit ipse moneri, Si tibi sit carus, noli desistere ceptis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:5)
Non enim in tali errore est diutius perseverandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:18)
Quantumcumque sit dives, oportet illum, si inguerra diu perseveraverit, aut divitias aut guerram perdere aut forte utrumque.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 55:2)
Nam ut idem ait, "Melior est morsquam amara vita, et requies eterna quam langor perseverans."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 78:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION