라틴어 문장 검색

In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 22:5)
cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 9:4)
destillationem χατασταγμόν appellari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 2:6)
Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida, fovendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 4:1)
Nam modo circa totum corpus partemve aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica, vel ex sudore nascuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 67:3)
Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 60:6)
etiam ex aspritudine lippitudo fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 61:3)
ipsa deinde aspritudinem auget, fitque ea in aliis brevis, in aliis longa, et quae vix umquam finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 61:4)
Quae neque nisi in magna vetustaque aspritudine, neque saepe facienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 61:7)
Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 63:1)
Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae est, et id quod σμιλίον vocatur, et id quod pyxinum, et id quod σφαιρίον. Si composita medicamenta non adsunt, felle caprino, vel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 63:3)
Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices, vel aspritudinem extenuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 80:5)
Post haec inungatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 16:1)
quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 47:4)
praeter haec, ingens sitis, et linguae aspritudo;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIII De carne quae inter tunicas testiculorum increvit, et de nervo indurato. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION