라틴어 문장 검색

ergo sermo oritur, non de villis domibusve alienis,nec male necne Lepos saltet;
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장49)
et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:41)
nec minimo sane discrimine refert, quo gestu lepores et quo gallina secetur.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V59)
sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae in saltu venantur aves, hinc praeda cubili ponitur:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV30)
ita capta lepore te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:5)
primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina musaeo contingens cuncta lepore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:5)
deinde animi ingratam naturam pascere semper atque explere bonis rebus satiareque numquam, quod faciunt nobis annorum tempora, circum cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores, nec tamen explemur vitai fructibus umquam, hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas quod memorant laticem pertusum congerere in vas, quod tamen expleri nulla ratione potestur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:9)
adde repertores doctrinarum atque leporum, adde Heliconiadum comites;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:6)
primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina musaeo contingens cuncta lepore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 1:3)
et quanto circum mage sunt inclusa theatri moenia, tam magis haec intus perfusa lepore omnia conrident correpta luce diei.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:9)
Qualis, ubi aut leporem aut candenti corpore cygnum Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, Quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 12:1)
Aristophanes autem comicus conposito nomine ex arena et Gargaris innumerabilem, ut eius lepos est, numerum conatur exprimere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 13:1)
Vates iste venerabilis varie modo verba modo sensus figurando multum Latinitati leporis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 2:2)
Sed quia facilius Graecorum inven­tionibus a Graecis forte aliis relata respondent, te, Eustathi, oramus omnes ut sensa et inventa Disarii contrariis repellendo in integrum restituas exauctoratum conviviorum leporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 4:3)
An otiosus in schola poetarum Lepore tinctos Attico sales narrat?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX7)

SEARCH

MENU NAVIGATION