라틴어 문장 검색

Prosuntque aduersus dolores imposita calida fomenta uel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:7)
Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:13)
Ergo quibus et multa et nimis crebra inter dolores urina destillat, eos oportet in balneum ire.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:29)
Inponendum uero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:2)
Haec autem eadem omnem dolorem leuant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 6:3)
praecordia quoque dura et inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique ualet, quae adiuuare calor potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:4)
Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 11:1)
Potest uero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 33:4)
magis uero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 24장 3:6)
si neruosus aut musculosus, quod emolliat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 41:3)
Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 50:4)
siquidem emollitum in eo uulnus cito rursus eodem malo adficitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 73:4)
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 4:1)
quidam contrito semini portlacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 68:6)
cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION