라틴어 문장 검색

At si paulatim destillat, uel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes delent, in eadem uesica uitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 13:1)
interdum etiam sine uoluntate destillat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 14:1)
Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 17:1)
eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 6:2)
At in morbo arquato durum fieri iecur perniciosissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 34:2)
uuluae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 2:4)
lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 2:2)
Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superponere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 14:3)
Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 3:2)
Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, uel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:5)
a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:6)
Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cauum, extrinsecus gibbum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:1)
isque inter lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 6:5)
At id, quod peruium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina neruosum, ab utraque parte huc atque illuc uolutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque uentriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 9:1)
ureteras Graeci uocant, quod per eas inde descendentem urinam in uesicam destillare concipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION