라틴어 문장 검색

ureteras Graeci uocant, quod per eas inde descendentem urinam in uesicam destillare concipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 10:4)
Destillat autem de capite interdum in nares, quod leue est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:1)
Si in nares destillauit, tenuis per has pituita profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:4)
Igitur huic, si in nares uel in fauces destillauit, praeter ea, quae supra rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:1)
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 7:1)
At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:1)
haec enim uel praecipue lienem coercet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 2:5)
Quod animaduersum est in is animalibus, quae aput hos fabros educata exiguos lienes habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 2:6)
Lienis quoque bubulus utiliter esui datur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 3:5)
praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 3:6)
Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:13)
Ergo quibus et multa et nimis crebra inter dolores urina destillat, eos oportet in balneum ire.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:29)
At si lienis torquet, glandis, quam balanon *μ*υ*ρ*ε*ψ*ι*κ*η*ν Graeci uocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 4:1)
sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 4:3)
Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni uentris Lysias composuit ex his:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION