라틴어 문장 검색

At resolutio neruorum frequens ubique morbus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 1:1)
ureteras Graeci uocant, quod per eas inde descendentem urinam in uesicam destillare concipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 10:4)
cuius notae sunt horror calidus, neruorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, uomitus, sic ut uox supprimatur, uel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 2:2)
Destillat autem de capite interdum in nares, quod leue est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:1)
Si in nares destillauit, tenuis per has pituita profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:4)
Igitur huic, si in nares uel in fauces destillauit, praeter ea, quae supra rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:1)
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 7:1)
Vulgatissimum uero pessimumque stomachi uitium est [resolutio est], cum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus ac sic tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:1)
accedit maxillarum quaedam resolutio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 1:10)
Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:13)
Ergo quibus et multa et nimis crebra inter dolores urina destillat, eos oportet in balneum ire.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:29)
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 4:1)
nam protinus aut resolutio neruorum aut distentio insequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 6:6)
Ac ne resolutio quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio uictus modo uel aliis medicamentis curanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 65:1)
quidam contrito semini portlacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 68:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION