라틴어 문장 검색

quid ita inutili desudamus facundia aut periculosis atteritur armis manus ?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 1:12)
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)
atqui pueritiam tuam competenter scholis liberalibus memini imbutam et saepenumero acriter eloquenterque declamasse coram oratore satis habeo compertum, atque haec cum ita sint, velim dicas, unde subito hauserunt pectora tua euphoniam gentis alienae, ut modo mihi post ferulas lectionis Maronianae postque desudatam varicosi Arpinatis opu- entiam loquacitatemque quasi de harilao 1 vetere novus falco 2 prorumpas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 2:1)
si vis, potes me mundare, qua ille sententia non plus de Christo quid peteret prodidit, quam quid crederet publicavit, ergone cum sis procul ambiguo primus omnium toto, qua patet, orbe pontificum, cum praerogativae subiciatur, cum censurae tuae adtremat etiam turba collegii, cum in gravitatis vestrae comparationem ipsa etiam grandaevorum corda puerascant, cum post desudatas militiae Lirinensis excubias et in apostolica sede novem iam decursa quinquennia utriusque sanctorum ordinis quendam te conclamatissimum primipilarem spiritalia castra venerentur, tu nihilominus hastatorum antesignanorumque paulisper contubernio seque-stratus ultimos calones tuos lixasque non despicis et ad extimos trahariorum, qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatae vexilla circumfers ac manum linguae porrigis in conscientia vulneratis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:4)
"illum ego perpetuis mihi desudare caminis si iubeam vigilesque operi transmittere noctes, gaudeat ornatusque novos ipsique laboret arma tibi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권104)
circa Desudabam in Maedica exercitus Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 315:2)
mulctram et feminino genere dicimus 'haec mulctra' et neutro 'hoc mulctrare', unde est in georgicis "implebunt mulctraria vaccae". alii fa- ciunt discretionem, ut sit 'mulctra' tempus quo mulgentur animalia, 'mulctrare' vas in quod mulgentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 307)

SEARCH

MENU NAVIGATION