라틴어 문장 검색

Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 51:1)
Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem auerso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 1:1)
At si nerui iuxta sunt, ignis alienus est, ne uel distendantur, uel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:5)
Inter duo uero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa uolnus duo membra fascis habenisue deliganda et per has in diuersas partes diducenda sunt, ut neruos distendant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 11:1)
Atque os spongia subinde et faciem detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:3)
Solet etiam euenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:1)
Sic quoque reposito osse nerui ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 4:1)
' 194, 10 detergenda, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1053)
novissime detergere, et ungere.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IV De his quibus caput infirmum est. 2:11)
Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet, paulatimque singula membra detergere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 9:4)
At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non venit, ubi quam maxime potuit, idoneus esse cibo aeger videtur, sub veste leniter ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 9:5)
Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 4:1)
At si scabra non est, sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adjectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 4:4)
Distat tamen hic casus, eo quod neque oculi vertuntur, nec spumae profluunt, nec nervi distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 2:4)
multorum etiam nervi distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION