라틴어 문장 검색

Nam turris prope quae quadrata surgit, detritis procul angulis rotatur.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 30:2)
Dum procedunt, aspicit Lupus a catena collum detritum cani.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.16)
Ambit hunc ambulatio pressis varieque tonsis viridibus inclusa;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:1)
Est tamen aliquis modus, primum quod nimia cura deterit magis quam emendat, deinde quod nos a recentioribus revocat simulque nec absolvit priora et incohare posteriora non patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 35 2:2)
Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, te rigidi silices, tua carmina saepe secutae fleverunt silvae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 6:1)
Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cygni plumis et lacte coacto et, si non fugias, riguo formosior horto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:1)
extirpamus enim sentos de pectore vepres, ne vitiosa necent germen vitale flagella, ne frugem segetemque animae spinosa malorum inpediat sentix scelerum peccamine crebro, glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus flagret et effetis urat charismata venis, denique ne iecoris detrita in parte relinquat vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus, deserat obscenisque avibus permittat edendam, et proiecta fides hosti sit praeda volucri.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2362)
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:4)
omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:5)
Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae, stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:8)
cum venti posuere omnisque repente resedit flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 3:2)
" Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantisque rates arvis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:8)
Alternis idem tonsas cessare novalis et segnem patiere situ durescere campum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:1)
Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae dona feram.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:12)
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION