라틴어 문장 검색

illa hoc pronomine et in venerativa et in vituperativa significatione veteres utebantur, ut hic 'illa', id est periculosa, detestabilis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5582)
"molestum illum volunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inservire possit per universa districtus nec universis sufficere in singulis occupatus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:9)
quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 35:3)
Quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:3)
Atque ut magnas utilitates adipiscimur conspiratione hominum atque consensu, sic nulla tam detestabilis pestis est, quae non homini ab homine nascatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:5)
probat enim legum et libertatis interitum earumque oppressionem taetram et detestabilem gloriosam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:4)
Nam quam diu Crassi fuit ambitionis labore vita districta, tam diu privatis magis officiis et ingeni laude floruit quam fructu amplitudinis aut rei publicae dignitate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 7:2)
quocirca nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, si quidem ea, cum maior esset atque longior, omne animi lumen exstingueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:4)
districtus enim mihi videris esse, quod et bonus civis et bonus amicus es.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 15 4:4)
sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis districtiorem fuisse, atque id anni tempore gravissimo et caloribus maximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 15 1:2)
taetra enim res est, misera, detestabilis, omni contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:6)
ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera lugendi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:1)
Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem, quorum est tandem philosophorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:14)
Non ego iam cum huius vita, qua taetrius miserius detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae vitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:11)
Neque enim dubito te, ut primum potueris, ad tam districtum officium reversurum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 93)

SEARCH

MENU NAVIGATION