라틴어 문장 검색

ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Iovi Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte continenti iunctae descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 325:1)
Toxilvs Hostibus victis, civibus salvis, re placida, pacibus perfectis, bello exstincto, re bene gesta, integro exercitu et praesidiis, cum bene nos, Iuppiter, iuvisti, dique alii omnes caelipotentes, eas vobis habeo grates atque ago, quia probe sum ultus meum inimicum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 11)
qualiter ad summi solium Iovis omnia circum prona parata deo, ventique imbresque nivesque
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 726:1)
ita effectum est, ut caelum Iuppiter, maria Neptunus, Dis pater inferos sortirentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1393)
hinc et Iovis oratio caelicolae mea membra dei quos nostra potestas officiis divisa facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 63811)
Testor Iouem, proprium iam Fidiae deum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.11)
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum Iovem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae vector Assyriae scidit;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:5)
et ex Campania nuntiata erant, Capuae duas aedes, Fortunae et Martis, et sepulcra aliquot de caelo tacta, Cumis - adeo minimis etiam rebus prava religio inserit deos - mures in aede Iovis aurum rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 358:1)
Epidicvs Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter, ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 14)
"Tu Macedonas voluisti genua tibi ponere venerarique te ut deum, tu Philippum patrem aversaris et, si quis deorum ante Iovem haberetur, fastidires etiam Iovem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:16)
quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum, illum delicias nunc divi principis, illum purpureo in gremio spoliatum sorte virili, Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis porgere sed medio recubantem cum Iove fulcro nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum, umque suo in templis vota exaudire marito?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권90)
nunc pretium fecere deos et (fallitur auro Iuppiter) obliquae signa iterata rotae felicesque Iouis stellas Martisque rapaces et graue Saturni sidus in omne caput;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 18)
"sic et cum sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem toti dei."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:180)
"Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 3:2)
Quanta Gigantei memoratur mensa triumphi Quantaque nox superis omnibus illa fuit, Qua bonus accubuit genitor cum plebe deorum Et licuit Faunis poscere vina Iovem:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION