라틴어 문장 검색

Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 17:2)
Tantum de Lovello exiit sermo quod e praelio fugerit et flumen Trenti equo transnataverit, sed adversum littus propter ripae praecipitium conscendere non potuit, unde in fluvio submersus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:14)
Sexto Octobris apud Sandovicum naves conscendit, eodem die Caletum appulit, qui locus designatus erat ubi copiae universae convenirent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:8)
Verum sub primum hunc Perkini in scenam conscensum in persona sua nova, sycophantae scilicet et praestigiatoris, deposita persona sua priore quae erat principis, facile quivis existimare poterit quantae irrisioni et ludibrio expositus fuerit, non solum aulicorum verum etiam vulgi, qui circa eum ubique convolabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:4)
Adeo ut Tempus, tanquam fluvius, levia et inflata ad nos devexerit, gravia et solida demerserit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:40)
tempore (ut fluvio) leviora et magis inflata ad nos devehente, graviora et solida mergente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:16)
Videtur enim non minus requiri natura corporea ad actionem naturalem sustentandam et devehendam, quam ad excitandam aut generandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:21)
nempe quod eodem tempore per spatia aeris devehantur et visibilium tot imagines, et vocis articulatae tot percussiones, et tot odores specificati, ut violae, rosae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:17)
Talia credentis, cadit ales ab ore loquentis, Arboris inuentae conscendens alta repente
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:16)
Cum autem columna fumi de civitate conscendere coepisset, et Beniamin quoque retro aspiciens cerneret de civitate flammas in sublime ferri,
(불가타 성경, 판관기, 20장40)
Urbem ingrediuntur, in murum discurrunt, domos conscendunt, per fenestras intrant quasi fur.
(불가타 성경, 요엘서, 2장9)
Da, pater, augustam menti conscendere sedem,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 22:1)
Quae celsa conscendant poli;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 2:1)
Lilybaeum pervenit statimque ostendit sese naves velle conscendere, cum non amplius legionem tironum haberet unam, equites vix DC.
(카이사르, 아프리카 전기 1:3)
Datis mandatis ipse navem conscendit a. d.
(카이사르, 아프리카 전기 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION