라틴어 문장 검색

ad hoc, et cum me defetigatum ab excubiis ad deversorium crepusculascens hora revocaverat, vix dabatur luminibus inflexis parvula quies;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:1)
Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 2:1)
per adversae factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut in deversorium eius vim magnam gladiorum inferri clam sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 518:2)
postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)
eaque rogatione novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 157:1)
magis pro maiestate videlicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum et in deversorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 680:1)
nunc ex sordido deversorio, vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissimis donastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 239:1)
Ait enim nundinas Iovis ferias esse, siquidem flaminica omnibus nundinis in regia Iovi arietem soleat immolare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 30:2)
et quod Iulius Modestus adfirmat Messala augure consulente pontifices, an nundinarum Romanarum Nonarumque dies feriis tenerentur, respondisse eos nundinas sibi ferias non videri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 28:2)
Quod autem nundinas ferias dixi potest argui, quia Titus de feriis scribens nundinarum dies non inter ferias retulit sed tantum sollemnes vocavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 28:1)
Geminus ait diem nundinarum exactis iam regibus coepisse celebrari, quia plerique de plebe repetita Servii Tullii memoria parentarent ei nundinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION