라틴어 문장 검색

has litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam M. Aemili Philemonis devertissem, ex qua iam audieram fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi conciliasti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 5:4)
, homo mihi cum familiaritate tum etiam sensibus in re p. coniunctissimus, Rhodum deverti confisus auctoritate vestra senatusque consulto quo hostem Dolabellam iudicaratis, foedere quoque quod cum iis M. Marcello, Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 3:2)
sed redeamus illuc unde devertimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 5:6)
atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad se in Albanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 3:1)
quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 3:2)
'devertit in villam Pompei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:11)
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere petita;
(페르시우스, 풍자, satire 232)
Idem fortasse eveniet tibi, si quando in nostra deverteris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 2:3)
Habet aviam maternam Serranam Proculam e municipio Patavio.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 6:1)
Multa referebat aviae suae non minora hoc sed obscuriora;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 1:4)
Alitis in rarae miserum devertere funus - Magna, sed antiqua est causa doloris Itys.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 65)
docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 47:1)
ad veteres scopulos iterum devertor et illas, in quibus offendit naufraga puppis, aquas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 149)
At ego Deos Penates hinc salutatum domum Devertar;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1168)
iuvat ire iugis, qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION