라틴어 문장 검색

Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit humanum atque animal prope certo tempore fudit omne quod in magnis bacchatur montibus passim, aëriasque simul volucres variantibus formis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:1)
hoc est aer, qui tunc humidus adhuc gravisque obstabat aetheri ne fulgor luminum per humoris aerii densitatem tamquam e cuiusdam partus progressione fulgeret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 54:2)
quos consecravit soli non aliqua naturae suae imaginatio, ut cetera, sed ostentatio potentiae sideris, a quo vita non solum aeriis terrenisque animalibus datur, sed illis quoque quorum conversatio aquis mersa velut a conspectu solis exulat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:4)
At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum Inponit, suaque arma viro remumque tubamque Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo Dicitur, aeternumque tenet per secula nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 10:2)
Quales aeriae liquentia flumina circum, Sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo Attollunt capita et sublimi vertice nutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 26:3)
Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:4)
Nunc desuper Alpis Nubiferae colles, atque aeriam Pyrenen Abripimur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:36)
Longior educto qua surgit in aera dorso, Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:57)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)
Fidi scelerum suetique ministri, Effractos circum tumulos ac busta vagati, Conspexere procul praerupta in caute sedentem, Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Aemus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:36)
nec sidera nota Ostendit Libycae finitor circulus orae, Multaque devexo terrarum margine celat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:53)
Isset in occasus, mundi devexa secutus, Ambissetque polos, Nilumque a fonte bibisset:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:18)
aerias arces id est altas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2911)
et modo adverbium loci est, alibi temporis est, ut protinus aerias Phaeacum abscondimus arces.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4165)
nam potestates aut terrenae sunt, aut aeriae, aut aetheriae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2015)

SEARCH

MENU NAVIGATION