라틴어 문장 검색

Devexo interea propior fit Vesper Olympo, iamque sacerdotes primusque Potitius ibant, pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:1)
Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in austros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:6)
at ima solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis ad terramque fluit devexo pondere cervix.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:17)
Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi accolit effuso stagnantem flumine Nilum et circum pictis vehitur sua rura phaselis, quaque pharetratae vicinia Persidis urget, [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, et diversa ruens septem discurrit in ora usque coloratis amnis devexus ab Indis] omnis in hac certam regio iacit arte salutem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:3)
me quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis Notus obruit undis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 286)
quorum proxima terrae praealta sunt, cetera uti fors tulit alta alia, alia in tempestate uadosa.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장3)
Iucundissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 5:2)
Non quilibet virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipula aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere securi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:5)
Quid illa in exitu lenta, qualis Ciceronis est, devexa et molliter detinens nec aliter quam solet, ad morem suum pedemque respondens ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 16:2)
Non aeque manifestum est per devexum ire liberalitatem, temperantiam, mansuetudinem ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 135:1)
altum vadoso Sigeon spectans sinu?
(세네카, Troades 959:1)
"et ventis et sacra fretis interque vadosas Cycladas, Aegaeae frangunt ubi saxa procellae, Nereidum tranquilla domus iurandaque nautis insula, ne solum Danaas admitte carinas, ne, precor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권162)
protinus Ausonum portus vadosae nescius Africae intras adoptatusque Tuscis gurgitibus puer innatasti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum13)
dat stimulos animo vis maesta timoris, donec ab Inachiis victa caligine tectis emicuit lucem devexa in moenia fundens Larisaeus apex.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권129)
gemini procul urbe malignis faucibus urgentur colles, quos umbra superni montis et incurvis claudunt iuga frondea silvis - insidias natura loco caecamque latendi struxit opem - mediasque arte secat aspera rupes semita, quam subter campi devexaque latis arva iacent spatiis, contra importuna crepido, Oedipodioniae domus alitis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권204)

SEARCH

MENU NAVIGATION