-
Inmutavit ergo, inquit, et subdidit verbum ei verbo, quod omiserat, finitimum, ut videretur et sensum debitionis conlatae non reliquisse et concinnitatem sententiae retinuisse.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 9:1)
-
tanto Athenienses, inquit, odio flagrabant finitimorum hominum Megarensium.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 4:1)
-
AEDITIMUS verbum Latinum est et vetus, ea forma dictum qua finitimus et legitimus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 2:1)
-
17. "Sed utcunque istae res, celsitudinem suam, si privatam personam tantum gereret devincere possent, satis tamen novit superiorem illam obligationem, quae se ad illa procuranda quae subditis suis praesidio et commodo esse possint obstringit, se itidem inferiore hoc obligationis genere exsolvere, nisi forte hoc sibi relinquat, ut si ad bellum celsutudo sua compulsa sit, illud sine acerbitate aut ambitione prosequatur.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 17:1)
-
Rex, cum primum de rebellium in Cantium impressione certior factus fuisset, profectionem suam abrumpere cogitavit, sed proximo die, nuncio accepto quod partim devicti, partim fugati fuissent, iter suum continuavit, et Richardum Guildfordum equitem auratum in Cantium misit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:9)
-
Sed cum male armati essent et sub ducibus imperitis, neque ab equitatu aut tormentis instructi, absque difficultate magna devicti et in fugam coniecti sunt.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:12)
-
VIII. POST Cornubienses devictos venit Caleto ad regem honorifica legatio a rege Galliae, quae Caletum accesserat ante mensem.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 1:1)
-
Nos certe, aeterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:1)
-
Si quis enim ab horum contemplatione attenta propositum acriter et strenue urgere velit, fiet certe ut aut producat illa paulo longius, aut deflectat illa ad aliquid quod finitimum est, aut etiam applicet et transferat illa ad usum aliquem nobiliorem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:7)
-
Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris et in reliquas provincias finitimas dimisit, ut sibi auxilia commeatus frumentum, simulatque litteras legissent, mittenda curarent, exoneratisque partim navibus longis Rabirium Postumum in Siciliam ad secundum commeatum arcessendum mittit.
- (카이사르, 아프리카 전기 8:1)
-
turpe enim sibi existimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus devictis, tot tam claris victoriis partis, ab reliquis copiis adversariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum existimari victoriam.
- (카이사르, 아프리카 전기 31:13)
-
Legati interim ex oppido Vaga quod finitimum fuit Zetae, cuius Caesarem potitum esse demonstravimus, veniunt.
- (카이사르, 아프리카 전기 74:1)
-
Dum haec in Aegypto geruntur, rex Deiotarus ad Domitium Calvinum, cui Caesar Asiam finitimasque provincias administrandas tradiderat, venit oratum ne Armeniam minorem, regnum suum, neve Cappadociam, regnum Ariobarzanis, possideri vastarique pateretur a Pharnace;
- (카이사르, 알렉산드리아 전기 34:1)
-
Cornificius, Caesaris quaestor, pro praetore, quamquam erat provincia minime copiosa ad exercitus alendos et finitimo bello ac dissensionibus confecta et vastata, tamen prudentia ac diligentia sua.
- (카이사르, 알렉산드리아 전기 42:3)
-
reges, tyrannos, dynastas provinciae finitimos, qui omnes ad eum concurrerant, receptos in fidem condicionibus impositis provinciae tuendae ac defendendae dimittit et sibi et populo Romano amicissimos.
- (카이사르, 알렉산드리아 전기 65:6)