-
cum quibus fortiter dimicans, victoriam gloriose, his in fugam conversis obtinuit, atque cum immensis copiis praedarum, quas illic Turci fugientes reliquerant, ad castra Antiochiae est reversus, multo solamine relevans populum in hac Boemundi calamitate desperatum.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:3)
-
Capto autem juvene, caeteris fugatis, milites comitis Reymundi in castra ad exercitum regressi sunt in laetitia et victoria.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 110:8)
-
Victores ergo Christiani facti, videntes se praevaluisse et paucos suorum cecidisse, ab equis descendentes, capita occisorum amputant, sellis alligant, sociis nonnullis in castris Antiochiae rei eventum exspectantibus, in magna laetitia afferunt cum mille equis valentibus et spoliis multis, quae devictis hostibus acceperunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:6)
-
Contigit autem haec victoria Christianis in manu paucorum praecedente die capitis jejunii.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:8)
-
Crastina autem die illucescente, principes fidelium consiliis invigilant laeti de recenti victoria, quatenus praesidium cujusdam machinae locarent juxta praefatum pontem civitatis, qui porrigitur trans fluvium Farfar:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:1)
-
Et quia dextris illis erat victoria, manus suas a fidelium martyrio non ante continuerunt quam per silvas et campos, quingentos [0476A] amputatis capitibus exstinxerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:9)
-
et post cruentam pugnam fideles victoria comitatur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 129:3)
-
Haec certamina, et Christianorum recens victoria una die acta sancta sunt mense Martio:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:16)
-
[0478C] Victis in nomine Domini Jesu Christi tam ferocissimis Turcorum cuneis, et crudeli caede fugaque in portam urbis coactis, atque Christianis cum magna victoriae gloria in tentoria relatis, ab ipsa die et deinceps gentilium animi coeperunt mollescere, et assultus eorum ante creberrimi prorsus deficere, insidiae quiescere, virtus eorum languescere;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 132:1)
-
- Audiens princeps Antiochiae Christianorum victoriam, quid facto opus sit a suis fidelibus sciscitatur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 1:2)
-
Praeterea oppida et castella Romaniae, quae meae ditionis erant, devicta et subjugata eidem imperatori restituentes, plurimas munitiones nostras invaserunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:17)
-
[0483B] Rex autem Corrozan in verbis horum ad invicem contendentium, Corbahan et Solymani, magos, ariolos, aruspices deorum suorum invitat, de victoria futura requirit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:1)
-
Sed et a defensoribus et custodibus civitatis videntes sibi valide repugnari, nec se in momento vel brevi spatio posse proficere, quia urbs muris et turribus esset inexpugnabilis, Corbahan consilium dederunt, ut nunc castra ab obsidione moveret, viam quam decreverat ad Antiochiam maturaret, Antiochia vero devicta reditum faciens, ad obsidionem circa Rohas reiteraret, donec Baldewinum suosque tanquam oves in ovili trucidaret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:2)
-
«Viri fratres et peregrini, Deo devoti, Turcis et hostilibus aliis, nobis prope hospitatis, decrevimus in occursum ire, et cum illis confligere, si forte aliquis eventus victoriae nobis detur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:7)
-
Mortuo itaque tam egregio viro, et suorum auxilio destituto, Turci crudelissimi carnifices, ab equis descendentes, caput illius amputantes a collo, et ad Corbahan et ejus exercitum repedantes, caput hastae praefixum in ostensione recentis et nunc primae victoriae detulerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:9)