라틴어 문장 검색

Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장14)
Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장13)
Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior; et regnavit et imposuit sibi diadema.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장54)
Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema et extendere manum in Antiochum regem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장39)
et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장32)
caesariem tunc forte Venus subnixa corusco fingebat solio.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:55)
cingula Cymothoë, rarum Galatea monile et gravibus Psamathe bacis diadema ferebat intextum, Rubro quas legerat ipsa profundo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:109)
accipe fortunam generis, diadema resume, quod tribuas natis, et in haec penetralia rursus, unde parens progressa, redi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:162)
dubiam lanuginis umbram caesaries intonsa tegit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae24)
non ille repexam caesariem regum, non candida virginis ornat colla nec insigni splendet per cingula morsu;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete3)
hinc senior pater, hinc iuvenum diademata fratrum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae28)
nam neque caesariem crinali stringere cultu colla nec ornatu patitur mollire retorto;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:36)
Haud indigna coli nec nuper cognita Marti Ulpia progenies et quae diademata mundo sparsit Hibera domus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:7)
saepe tuas etiam iam tum gaudente marito velavit regina comas festinaque voti praesumptum diadema dedit, tum lenibus ulnis sustulit et magno porrexit ad oscula patri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:92)
ante ducem nostrum flavam sparsere Sygambri caesariem pavidoque orantes murmure Franci procubuere solo:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:275)

SEARCH

MENU NAVIGATION