라틴어 문장 검색

ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate regni, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius; erat enim pulchra valde.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장11)
Et amavit eam rex plus quam omnes mulieres; habuitque gratiam et favorem coram eo super omnes virgines, et posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장17)
debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;
(불가타 성경, 에스테르기, 6장8)
et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장9)
et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장15)
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장14)
et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장89)
Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장13)
Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior; et regnavit et imposuit sibi diadema.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장54)
Et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장58)
Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema et extendere manum in Antiochum regem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장39)
et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장32)
et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his, quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장44)
Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장6)
inponenda vero fibulae sunt (ancteras Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장163)

SEARCH

MENU NAVIGATION