-
Et amavit eam rex plus quam omnes mulieres; habuitque gratiam et favorem coram eo super omnes virgines, et posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi.
- (불가타 성경, 에스테르기, 2장17)
-
debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;
- (불가타 성경, 에스테르기, 6장8)
-
et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra.
- (불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장9)
-
et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret.
- (불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장15)
-
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea;
- (불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장14)
-
Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae.
- (불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장13)
-
Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior; et regnavit et imposuit sibi diadema.
- (불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장54)
-
Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema et extendere manum in Antiochum regem.
- (불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장39)
-
et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra.
- (불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장32)
-
cingula Cymothoë, rarum Galatea monile et gravibus Psamathe bacis diadema ferebat intextum, Rubro quas legerat ipsa profundo.
- (클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:109)
-
accipe fortunam generis, diadema resume, quod tribuas natis, et in haec penetralia rursus, unde parens progressa, redi.
- (클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:162)
-
post terga reductas uberibus propior mordebat fibula vestes, inque orbem tereti mitra retinente capillum strinxerat et virides flavescere iusserat angues.
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:116)
-
hinc senior pater, hinc iuvenum diademata fratrum.
- (클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae28)
-
Haud indigna coli nec nuper cognita Marti Ulpia progenies et quae diademata mundo sparsit Hibera domus.
- (클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:7)
-
saepe tuas etiam iam tum gaudente marito velavit regina comas festinaque voti praesumptum diadema dedit, tum lenibus ulnis sustulit et magno porrexit ad oscula patri.
- (클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:92)