라틴어 문장 검색

non enim fere quisquam reperietur praeter hunc in utroque genere leporis excellens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:5)
quod est hominibus facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici possunt, tenere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:4)
" Quis est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:1)
nec enim maior contentio umquam fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra conlegam in censura nuper neque lepore et festivitate conditior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:3)
sunt enim dicaces;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:5)
Granio quidem nemo dicacior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:6)
ut iste, qui se vult dicacem et me hercule est, Appius, sed non numquam in hoc vitium scurrile delabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:1)
quod mutatis verbis salem amittit, in verbis habet omnem leporem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 252:7)
" Et si quaeritis, is, qui appellatur dicax, hoc genere maxime excellet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:2)
sed, uti ei ferunt, qui melius haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque longe lepore et humanitate omnibus praestitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 270:2)
Nam sicut quod apud Catonem est - qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla ponuntur - per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere "P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 271:2)
Nullo autem loco plus facetiae prosunt et celeritas et breve aliquod dictum nec sine dignitate et cum lepore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 340:1)
quae est pura sic, ut Latine loqui paene solus videatur, sic autem gravis, ut in singulari dignitate omnis tamen adsit humanitas ac lepos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 29:3)
quem ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque iudicium primumque instituisse - quamquam id fuit Socraticum maxime - non quid ipse sentiret ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset, disputare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 67:6)
cuius in labris veteres comici, etiam cum illi male dicerent (quod tum Athenis fieri licebat), leporem habitasse dixerunt tantamque in eodem vim fuisse, ut in eorum mentibus, qui audissent, quasi aculeos quosdam relinqueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 138:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION