라틴어 문장 검색

dicamus, si placet, monitum ab eo Crassum, ' caveret ne iret ';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 124:2)
cum sententiae gravissimae dicerentur, senatui placere mihi domum restitui, porticum Catuli locari, auctoritatem ordinis ab omnibus magistratibus defendi si quae vis esset facta, senatum existimaturum eius opera factum esse qui senatus consulto intercessisset, Serranus pertimuit et Cornicinus ad suam veterem fabulam rediit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 8:9)
dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21A 1:1)
quamvis nonnullis placeat terram breviorem dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille circulus, et flammas inmensi sideris ultra telluris normam porrecto extendere gyro, numne etiam caeli minor et contractior orbis, cuius planitiem longo transmittere tractu circinus excurrens meta interiore laborat?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권99)
quod quum dixero, si placuerit, Facitote.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8114)
ideoque in eo fiunt soloecismi per genera, tempora, personas, modos, sive cui status eos dici seu qualitates placet, vel sex vel, ut alii volunt, octo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 189:3)
hoc eo est utilius, quod saepe nihil placet et aliquid dicendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:2)
cuius rei fides est, quod eius scripta tantum intra famam sunt, qua diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente, quod legentes non invenimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 155:3)
dic, si placet,
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 4:6)
M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decrevit senatus, ut consul, priusquam ab urbe discederet, populum rogaret quem dictatorem dici placeret, eumque quem populus iussisset diceret dictatorem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 72:1)
Est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat Carmina - cui placeo, protinus ipsa placet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 414)
Porro amicus quasi amoris, vel ut quibusdam placuit ipsius animi custos dicitur;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:25)
Verum, quia nesciebamus, prædicta tibi ac domino tuo placere, hæc vobis dicere nullatenus audebamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:8)
Tunc Carlomannus et Pippinus contra Odilonem ducem Baiovariorum inierunt pugnam, et Carlomannus per se in Saxoniam ambulabat in eodem anno et coepit castrum, quod dicitur Hoohseoburg, per placitum et Theodericum Saxonem placitando conquisivit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 743 3:2)
Sed etiam sic, quoniam id domino placet, quid aliud dicendum est, nisi quia recte sumus?
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION