라틴어 문장 검색

Quin et illi ipsi authores qui dictaturam quandam in scientiis invaserunt et tanta confidentia de rebus pronuntiant, cum tamen per intervalla ad se redeunt, ad querimonias de subtilitate naturae, veritatis recessibus, rerum obscuritate, causarum implicatione, ingenii humani infirmitate, se convertunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:41)
Idcirco videmus audaciam in democratiis plurimum valuisse, apud senatores vero et principes certe minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:23)
Spem enim omnem illud verbulum praescidit quam homines imbiberant, aliquando eum dictaturam depositurum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:4)
Etenim si regum consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica admotos qui usquam fuerunt attente intueamur, reperientur profecto (licet rarissime) nonnulli qui regnum aut civitatem e parvis ampla efficere possint, fidicines tamen sint valde imperiti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:6)
Aquinium hominem novum parvumque senatorem, sed in Scipionem hominem illa familia dignitate honoribus praestantem.
(카이사르, 아프리카 전기 57:9)
Quo facto complures equites Romani senatoresque perterriti ex proelio se receperunt, ne [a] militibus qui ex tanta victoria licentiam sibi adsumpsissent immoderate peccandi impunitatis spe propter maximas res gestas, ipsi quoque interficerentur.
(카이사르, 아프리카 전기 85:12)
Valgius senatoris filius, cuius frater in castris Pompei fuisset, omnibus suis rebus relictis equum conscendit et fugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:4)
Qui ad oppidum [cum] venissent, nostri qui fuissent equites Romani et senatores, non sunt ausi introire in oppidum, praeterquam qui eius civitatis fuissent.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:5)
quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
(카이사르, 내란기, 1권 12:6)
Quod nisi fecerit, se cohortesque amplius XXX magnumque numerum senatorum atque equitum Romanorum in periculum esse venturum.
(카이사르, 내란기, 1권 17:3)
Lucretio senatore et Attio Peligno prohiberi, qui id oppidum VII cohortium praesidio tenebant.
(카이사르, 내란기, 1권 18:2)
Erant complures honesti adulescentes, senatorum filii et ordinis equestris;
(카이사르, 내란기, 1권 51:5)
Ipse equo in oppidum vectus prosequentibus compluribus senatoribus, quo in numero erat Ser.
(카이사르, 내란기, 2권 44:4)
His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis XI dies tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur Brundisiumque pervenit.
(카이사르, 내란기, 3권 2:1)
Duobus his unius diei proeliis Caesar desideravit milites DCCCCLX et notos equites Romanos Tuticanum Gallum, senatoris filium, C.
(카이사르, 내란기, 3권 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION