라틴어 문장 검색

legum dictio autem est, cum condicio ipsius augurii certa nuncupatione verborum dicitur, [quali condicione augurium peracturus sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 895)
et est acyrologia, superflua dictio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4192)
Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:1)
nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, quia Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:2)
nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 22:2)
Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum, atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 26:7)
illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 28:3)
praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 41:5)
Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:2)
Quod si omnia a philosophis essent petenda, Peripateticorum institutis commodius fingeretur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:5)
quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione dicendi talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:2)
et vero fuit in hoc etiam popularis dictio excellens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 4:1)
est autem quod sentias dicendi libere locus - malim mihi L. Crassi unam pro M'. Curio dictionem quam castellanos triumphos duo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 2:5)
Nullum tempus illi umquam vacabat aut a forensi dictione aut a commentatione domestica aut a scribendo aut a cogitando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:2)
Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION