라틴어 문장 검색

postero die cum ab eo digressus essem eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam irem reliquamque iuris dictionem ab solverem, ille, ut aiebat, supra Maleas in Italiam versus navigaturus erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 12 1:4)
ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia sed ea tota iuris dictione maxime sustineri ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 1:4)
totam causae meae dictionem certas in partis dividam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 1:2)
itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae minimeque elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt Graecia autem multo minus, Athenienses vero funditus repudiaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:1)
verum haec vis, quam quaerimus, quanta sit suspicemur, quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam adgressus est dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 3:1)
Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere, transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum Graeci κόμματα et κῶλα nominent, nos non recte incisa et membra dicamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 3:2)
itaque cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus, post meridiem in Academiam descendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 9:5)
Dum ergo iuvenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 6:3)
Neque testimoni dictio est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1121)
quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, , dictiones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 150:6)
in laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 21:2)
nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 71:1)
est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 5:1)
inter plurimos enim, quod sciam, consensus est duas eius esse partes, διανοίασ, id est mentis vel sensus vel sententiarum, nam his omnibus modis dictum est, et λέξεωσ id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 17:5)
in quo multum etiam adfectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 117:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION