라틴어 문장 검색

Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 1:1)
et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est sedecim dies esse numerandos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:2)
dies id est principia mensium, vel idus omnium mensium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 431)
Idibus Octobribus has dedi litteras, quo die, ut scribis, Caesar Placentiam legiones iiii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 9 8:5)
et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim iii Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane convenerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13-14 9:4)
tertio praetor, gratia consulis absentis et Popiliae familiae precibus victus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die novi magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius qui privatus futurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 227:2)
supplicationum dies Pomponii Flacci sententia constituti, dona Iovi, Marti, Concordiae, utque iduum Septembrium dies, quo se Libo interfecerat, dies festus haberetur, L. et Gallus Asinius et Papius Mutilus et L. Apronius decrevere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장4)
et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 1:2)
VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 2:1)
Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September November December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 6:1)
ita ut heri tibi narravi vel fortasse hodie (Quintus enim altero die se aiebat), in Nesida viii Idus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:1)
itaque in Isara, flumine maximo, quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto exercitum a. d. iiii Idus Mai.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 15 3:3)
M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum -eo die moris modo causa habuit, professus nihil se absente conlega neque de re publica neque de provinciis acturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 373:1)
Curiam, in qua occisus est, obstrui placuit Idusque Martias Parricidium nominari, ac ne umquam eo die senatus ageretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 88장 1:4)
Iduum porro nomen a Tuscis, apud quos is dies Itis vocatur, sumptum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION