라틴어 문장 검색

Et iam nona dies curru pennisque draconum nonaque nox omnes lustrantem viderat agros, cum rediit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 14:6)
Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:1)
Nona tandem hora diei facta, gravati cives crebris et nunquam intermissis assultibus, ac tam mangenellis quam sagittarum grandine fessi et victi, per vicos et diversa loca civitatis tremebundi fugerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:5)
Septima autem fere hebdomade, id est nono et quadragesimo die, totus, inquit, homo in utero absolvitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 8:4)
Itaque usus singulari militum studio eodem, quo venerat, die post horam nonam oppidum altissimis moenibus oppugnare aggressus ante solis occasum expugnavit et ad diripiendum militibus concessit statimque ab oppido castra movit et Metropolim venit, sic ut nuntios expugnati oppidi famamque antecederet.
(카이사르, 내란기, 3권 80:11)
Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September November December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 6:1)
Sed cum saepe eveniret ut nundinae modo in anni principem diem modo in Nonas caderent (utrumque autem perniciosum rei publicae putabatur), remedium quo hoc averteretur excogitatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 16:1)
Hinc aliis quintus a Kalendis dies aliis septimus Nonas facit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:4)
Exspectata dies aderat, nonamque serena Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant, famaque finitimos et clari nomen Acestae excierat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 5:1)
Tunc Patres iussisse ut ad collegium pontificum de his religionibus referretur, pontificesque statuisse postridie omnes Kalendas Nonas Idus atros dies habendos, ut hi dies neque praeliares neque puri neque comitiales essent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 24:1)
consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, college subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus Sextiles edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 181:2)
sicut apud Tuscos Nonae plures habebantur, quod hi nono quoque die regem suum salutabant et de propriis negotiis consulebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 13:2)
Die autem quodam circa nonam, Thomas, Clareboldus et Willhelmus cum trecentis, lorica et galea indutis, et equo doctis militibus, descenderunt ad insidias, ubi transitus Hungarorum navigio saepius fiebat ad tuendam terram, si forte cum illis confligere, et bellum committere opportunitas daretur, aut armenta illorum inventa depraedari possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:8)
Et tercia Maii, id est tercia die rogationum, hora nona eclipsis solis facta est, et stellae manifestae sunt visae in caelo velut noctis tempore.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:3)
annum agens aetatis sexagensimum ac nonum superque mensem ac diem septimum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 24장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION