라틴어 문장 검색

iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 11:2)
Magni vir ingenii fuerat, si illud egisset via rectiore, si non vitasset intellegi, si non etiam in oratione difflueret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 4:5)
" quaedam enim in alios conferuntur, sed ad nos usque permanant ;
(세네카, 행복론, Liber V 112:2)
nec intellexerunt in illa scena vanis et cito diffluentibus bonis refulgente ex eo tempore ipsos nihil non adversi expectare debuisse, ex quo nihil veri audire potuerunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 146:2)
sed ubi per luxum ac neglegentiam diffluit, ubi nulli bonae rei impenditur, ultima demum necessitate cogente quam ire non intelleximus transisse sentimus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 4:3)
Unde possum scire quantum adversus paupertatem tibi animi sit, si divitiis diffluis ?
(세네카, De Providentia, book 1 41:3)
quidquid asperatum aestu est, quidquid nimio diffluxit imbre inuicem temperatur altero;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 1:10)
Quod autem codices diuersos per bonos siue malos spiritus sibi uidit offerri, ob id superna dispensatione factum est, ut meminerimus facta et cogitationes nostras non in uentum diffluere, sed ad examen summi Iudicis cuncta seruari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:4)
Cornelius evocatus a viatore, cum templo egressus esset, paulo post redit confuso vultu et exposuit patribus conscriptis bovis sescenaris quem immolavisset iocur diffluxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 165:2)
montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 409:1)
continuo pro imbre amor advenit [in cor meum], is usque in pectus permanavit, permadefecit cor meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 236)
igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia permanans et ardens efficit levem eam terram, et ibi quod nascitur tofus exsurgens, est sine liquore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장5)
item secundum oram maritimam ab salsugine exesa diffluunt neque perferunt aestus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장10)
habent enim, uti aquae calidae sulphur alumen bitumen, faecem, quae, per potiones cum in corpus iniit et per venas permanando nervos attingit et artus, eos durat inflando.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION