라틴어 문장 검색

Tunc vero etiam numero sunt diversa, cum ita tota quantitate suae essentiae sunt discreta, ut in computatione sibi queant admisceri, cum videlicet dicitur unus, duo, tres, etc. Quod tunc quidem fieri potest cum non solum hoc non est illud, verum etiam nec ipsum, nec aliud de ipso est de substantia alterius, ut hic homo et ille, et etiam in eadem manu hic digitus et ille.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:12)
Canities mento pendet:
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:1)
aestuat omne solum strepitu, tepidoque rubescit Sanguine, sparguntur gladii, sparguntur et alae, Unguesque et digiti, commistaque rostra lacertis.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 12:2)
et nunc oculos huc illuc que vertebas, nunc frontem confricabas manu, nunc capillos digitis attrectabas, nunc iram ipsa facie praeferens, aliquid tibi praeter votum accessisse, crebra vultus mutatione querebaris, edicito.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:51)
Dextra manus triplicis speculi flamata nitore Splendet et in triplici speculo triplicata resultat Vitrea mollicies, que tactus abdicat omnem Insultum digitique leues uix sustinet ictus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:10)
Illi scripture facies applaudit et illos Colligit in scripto, qui, ducti remige mentis, In superas abiere domos secretaque celi Scrutati, meruere sibi deitatis honorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:19)
Difficiles igitur aditus facilemque ruinam Cum Fronesis uideat, magno succenditur estu Sollicite mentis, uictique labore iugales Nec iuga ferre uelint nec soluere iura magistre, Ignarique uie, callem mirentur ineptum Gressibus, et pedibus gradiendi iura negantem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:8)
Ita tamen sub divinae potestatis imperio ministerium hujus operationis exercui, ut meae attentionis manum dextera supernae majestatis dirigeret, quia meae scripturae calamus exorbitatione subita deviaret, nisi supremi dispositoris digito regeretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:19)
supercilia exaltant, mentum superciliose [0468A] supinant, brachia in arcus exemplant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:16)
Hujus mentum nunc primam germinabat lanuginem, nunc ibidem herba fimbriat prolixior, nunc luxuriantis barbae vellere silvescere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:9)
In cujus pulchritudine tanti artificii resultabat solemnitas, ut in nullo naturae polientis claudicaret digitus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:2)
Caput vero mirae grossitudinis erat, aures latissimae et pilosae, capilli cani cum barba, quae a mento usque ad umbilicum ejus profluebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:10)
Universi in littore et moenibus ad spectacula stantes prae gaudio lacrymati sunt, sic incolumi fratre recepto, in cujus liberatione manifeste digitum Dei adfuisse experti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:8)
Et Dominus eciam cum mulier deprehensa in adulterio ducta esset ante eum,digito scribebat in terra et post deliberationem, elevato capite sententiavitdicens, "Quicumque vestrum est sine peccato, primo in eam lapidem iniciatanimo."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:36)
Et Dominus eciam cum mulier deprehensa in adulterio ducta esset ante eum, digito scribebatin tera.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION