라틴어 문장 검색

reliquas sorores nec cupiditate tanta nec dignatione dilexit, ut quas saepe exoletis suis prostrauerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 3:1)
per hoc gratissimus Claudio receptusque in cohortem amicorum tantae dignationis est habitus, ut cum subita ei ualitudo nec adeo grauis incidisset, dilatus sit expeditionis Britannicae dies.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 1:2)
Exim sortitus Africam integerrime nec sine magna dignatione administrauit, nisi quod Hadrumeti seditione quadam rapa in eum iacta sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 3:1)
expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus paternis amicis incohauit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 1:1)
"An vero Parmenionis, quem tibi proximum esse voluisti, filium omnes paene amicos tuos dignatione vincentem cultum a nobis esse miraris?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:27)
Sed ne quis me aestimet dignatione consultationis gravari, quicquid de hoc mihi tenuis memoria suggesserit paucis revolvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 1:3)
simulque Postumianum, qui forum defensionum dignatione nobilitat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:4)
Apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio vel eo magis quod gratiam eius video ad epulas quasi postliminio redisse, quippe qui, dignatione vestra cum intersum convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 7:3)
quos illa mycenis hic quoque commendatio muneris a persona, quae in fuga magni fecerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6504)
quia bella vetabat iam hoc falsum est, sed dicitur ad Sinonis commendationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 843)
hinc italae gentes commendatio oraculi ipsius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 851)
quod hic ostendit ex persona Euandri, quem facit orantem ut Aeneas suam ingrederetur domum, non utique profanam, sed sacratam, scilicet quae fuerit hospitium Herculis, illis versibus 'haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit'. quem etiam honore divinae dignationis sociat adiciens 'aude hospes contemnere opes et te quoque dignum finge deo':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3633)
ergo ad qualitatem et ad commendationem refertur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6243)
et vult nihil valere ea quae aut Venus conquesta fuerat de absentia Aeneae, aut Iuno de Turni parentibus dixerat, in eius scilicet commendationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1074)
et utrum per contemptum an per commendationem hoc pronuntiandum?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 163)

SEARCH

MENU NAVIGATION